monumenta.ch > Plinius > sectio 155

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 37, 155
{LVI} Chelidoniae duorum sunt generum, hirundinum colore, ex altera parte purpureae, in alia purpuram nigris interpellantibus maculis. - Chelonia oculus est Indicae testudinis, vel portentosissima Magorum mendaciis. melle enim colluto ore inpositam linguae futurorum divinationem praestare promittunt XV luna et silente toto die, decrescente vero ante ortum solis, ceteris diebus a prima in sextam horam. - Sunt et chelonitides aliarum testudinum superficiei similes, ex quibus ad tempestates sedandas multa vaticinantur, eam vero, quae ex iis aureis guttis aspersa sit, cum scarabaeo deiectam in aquam ferventem tempestates commovere. -